- INSTITA
- INSTITAmatronatum ornamentum. Stolam enim ad talos, ut loquitur V. Flacc. dem issam, Instita ad oram ornabat, docome Turnebo, l. 29. ubi duo insignia in cultu Matronarum notar, vitas, queis crines ligabantur et talarem tunicam adsutâ Instita cultam. Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 29.Quarum subsutâ talos tegat Instita veste.Hinc pro veste Matronali simpliciter Institam ponit Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 600.Luditur in nostris Instita nulla Iocis.Dicta ab in et sto, quia ei vestis quasi insistir, dum gestatur. Gr. ἡ παρὰ τὰς ᾤας ἐςθῆτος παρυφὴ, ἡ πέζα ἢ περίπεζα, περιπόδιον. Angl. A purle, a border gard, Welt or lace about a Womans govun, Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. Part. 1, l. 3. c. 17. Scholiastae Stat. Theb. l. 7. v, 157. Instita fafciola est, quae imam vestem suo pingit ornatu. Ipse Poeta Ibid. v. 654.Candida pampineo subnectitur Instita pilo.Dicuntur etiam Institae, fasciae quibus lectus tenditur, Petron, Edit. Gonsali de Salas p. XI. et 37. Edit. Boslich. c. 20, et 57. etc. Plura Vide apud Scholiastem Hor. Serm. l. 1. Sat. 2. Ioh. Iac. Chifflet. de Linteis Sepulchr. c. 28. et hic passim, in vocibus Orna, Pannus Stola etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.